Compendiosum principium in libros Sententiarum

Bonaventure (1217–1274)


ColumnsLatin·

Caput I: Argumentum

(Ex edit. Vatic.)

Quid in singulis Sententiarum libris contineatur, summatim, breviter et artificiose hoc opusculo sanctus Bonaventura complectitur, Ecclesiastici verbis usus: Gyrum coeli circuivi sola, etc. Quoniam autem in primo libro Sententiarum secundum triplicem gyrum de Deo agitur, ut ipse ait, quorum unum de Deo secundum circumincessionem personarum esse affirmat, circumincessionis nominis notionem1, ejusque vim tam apud latinos doctores scholasticos, quam apud graecos theologos observare libuit. Circumincessio igitur idem est, quod graece περιχώρησις, quae vox, ut patet ex Dionysio, de Divinis Nominibus, c. IX, et ex Damasceno, libro tertio Fidei Orthodoxae, c. V et VII, mutuam aliquorum commeationem, sive inter se incessum significat. Quam vocem ex eo fortasse scholastici latini professores nonnulli usurparunt, quod in aliquam Damasceni versionem antiquam incidissent graecum vocabulum per circumincessionem exprimentem. Neque enim antiqui omnes scholastici hujus nominis meminerunt, nam sanctus Thomas nusquam, quod in mentem veniat, ejus mentionem facit, cum tamen, p. I, q. XLII, art. 2, et I Sententiarum, dist. XIX, eam quaestionem inculcet, an Pater in divinis sit in Filio, et e converso. At vero apud sanctum Bonaventuram hujus vocis frequens est usus, ut videre est in hoc opusculo, et sermone XXI, in Hexaemeron, et I Sententiarum, dist. XIX, ac multis aliis locis. Praeterea in recentioribus scholasticis, Scoto scilicet, Gabriele, Occham, Durando et aliis, vox circumincessio reperitur. Vim vero huic nomini a theologis graecis attributam aliter doctores nostri scholastici interpretantur, oculos animi convertentes ad mentem Hilarii, Ambrosii, et Augustini, quos Magister Sententiarum eadem decima nona distinctione libri primi, profert in explanationem illius loci Joannis, XIV: Ego in Patre, et Pater in me est: qui Patres isto Domini sermone simpliciter significari putaverunt personas inter se esse consubstantiales. Quam ob causam scholastici doctores circumincessionem a Graecis introductam cernentes propter hunc Joannis locum et similes, exposuerunt habitudinem personae ad personam, vel genus inexsistentiae, quo aliqua inexsistunt per naturae participationem, sive communionem. Unde apud ipsos circumincessio personarum in Deo nihil aliud est, quam unam personam esse in alia, et e converso. Graeci vero theologi hoc nomine non solum consubstantialitatem divinarum personarum significare voluerunt, sed potius earum inseparabilitatem, mutuum et arctum complexum, et in se invicem quasi penetrationem, et introitum admirabilem ac stupendum, citra confusionem tamen et mixtionem. Quo fit, ut personae divinae circumincessione sint unae, sive etiam unus Deus, quia per illam uniuntur, immanent, circum se incedunt, et commeant. Etenim quia immensus est Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus, extra se versari nequeunt. Itaque ut se mutuo capiant, seque metiantur necesse est: idque sine ulla confusione, ac mixtione. Hoc appellatur graece περιχωρεῖν, latine vero circumincedere, sive ultro citroque commeare. Rem hanc si fusius explicatam desideras, lege ex recentioribus Gilbertum Genebrardum Parisiensem theologum, linguarum usu et cognitione peritissimum, secundo suo libro de Trinitate, et in ejusdem Apologia contra Blasphemiam decimam quartam et decimam quintam Schechii haeretici.

Caput II: Compendiosum principium

Gyrum coeli circuivi sola, etc.1 Quam sit libri Sententiarum inaccessibilis celsitudo; quam sit libri Sententiarum perplexa nodosae profunditatis indago; quam sit libri Sententiarum perfecta cognitionis2 increati cognoscibilis plenitudo; quam sit hebes caecutientis intellectus caligo, ostendit increata Sapientia in verbo proposito: Gyrum coeli circuivi sola, etc.

Libri Sententiarum inaccessibilis celsitudo tangitur, quando dicitur: Coeli, ut vere possimus dicere cum Job: Suspice coelum, et intuere aethera, quod altior te sit.3

Perplexa nodosae profunditatis indago notatur, cum dicitur: Circuivi. Anfractus enim labyrinthi est, inquirere Trinitatem per cognitionem creaturarum.

Consummata cognitionis (a) increati cognoscibilis plenitudo notatur nomine gyri.

Hebes caecutientis intellectus caligo notatur, quando dicitur: Sola. Si enim sola increata Sapientia circuit gyrum coeli, humana ratio non attingit. Unde et Augustinus dicit: « Mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur. »4 Dicit ergo: Gyrum coeli circuivi sola, etc.

Gyrus coeli habet quadriformem intelligentiam, quatuor libris Sententiarum proportionaliter respondentem.

Gyrus coeli dicitur sphaeralis ambitus coeli, id est connexa superficies sphaerae coeli.

Gyrus coeli dicitur major circuitus sphaerae coeli, quo non est aliquis major in sphaera coeli, et transit per centrum terrae, quod est centrum coeli. Unde aequinoctialis dicitur gyrus coeli, qui dicitur cingulum orbis, et uterque colurus potest dici gyrus coeli.

Gyrus coeli dicitur regyratio primi in ultimum, et ultimi in primum. Et hoc modo Zodiacus dicitur gyrus coeli, quia in eo rotatur Sol ab Oriente in Oriens per Occidens.

Gyrus coeli dicitur revolutio heptasiderea circa Polum.

Gyrus coeli, qui est specialis ambitus coeli, materiam designat primi libri Sententiarum, qui agit de Deo. Agitur autem in primo Sententiarum de Deo secundum trifarium gyrum. Est enim Deus sphaera intelligibilis, cujus centrum ubique, et circumferentia nusquam, ut dicit Hermes Trismegistus.5

Agitur enim in primo libro de Deo, secundum gyrum unitatis essentiae in tribus personis, usque ad distinctionem XXXI.

Agitur secundo de Deo, quantum ad gyrum circumincessionis personarum ad invicem, a distinctione XXXI, usque ad XXXV.

Agitur tertio de Deo, quantum ad gyrum appropriatorum, a trigesima quinta distinctione usque in finem. De gyro unitatis essentiae in personis potest intelligi, quod scriptum est: Corona aurea per gyrum.6

Cum enim caput Christi sit Deus, ut dicit Apostolus,7 et in Canticis legamus: Caput ejus aurum optimum; corona aurea per gyrum est unitas divinitatis in tribus personis, ut ita dixerim regyrata, non numerata. De gyro circumincessionis personarum in invicem potest intelligi quod scriptum est: Gyravit coelum in circuitu gloriae.8

Arcus ille est Verbum increatum et incarnatum, radius Solis ingeniti exceptus in nube concava humanitatis assumptae. Iste arcus, id est, istud Verbum Dei, gyrat coelum Trinitatis: sic enim tertium coelum vocat Augustinus.9 In circuitu gloriae, quia et Verbum in Patre, et Pater in Verbo est, et Pater et Verbum in Spiritu sancto, et Spiritus sanctus in Patre et Verbo est. De circuitu appropriatorum, id est potentiae et aliorum intelligi potest quod scriptum est: Potentes gyrans migrare fecit.10

Hoc est labium aeneum11 quod Deus praecepit fieri in gyro. Labium enim quamdam protensionem et prominentiam habet, et significat divinam essentiam per appropriata ad creaturas comparatam. Istud labium est in gyro, quia potentia, sapientia, et justitia sunt idem in Deo, licet non sint eadem connotata.

Secundo gyrus sphaerae qui est major circulus sphaerae transiens per centrum sphaerae, signat materiam secundi libri Sententiarum, in quo agitur de creatione mundi. Nam et omnia corpora mundi principalia sunt sphaerica. Figura enim sphaerica corporibus homogeneis maxime aptatur: primo propter primitatem, nam et de prima figurarum multilaterum probatur prima passio per circulum, et per illam propositionem Euclidis,12 super datam lineam, triangulum aequilaterum collocare; secundo propter capacitatem, nam plus capit circumscriptio superficiei sphaericae, quam si eadem comprimeretur in cubum; tertio propter perfectionem, quia in ea primum conjungitur ultimo.

Agitur autem in secundo libro de triplici gyro, de gyro creationis et productionis rerum, a principio usque ad distinctionem XXI; de gyro tentatoris et circumventoris potentissimae rei13 a distinctione XXI: Videns igitur diabolus, etc., usque ad distinctionem XXX. De gyro praevaricationis, et involutionis peccati, a distinctione XXX, usque ad finem.

De gyro creationis, et productionis rerum gyratarum14 intelligi potest, quod dicit Sapientia: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Quando praeparabat coelos, aderam; quando certa lege, et gyro vallabat abyssos.15

De gyro tentatoris et circumventoris potentissimae rei, id est hominis, scribitur in Job: Obsederunt in gyro tabernaculum ejus spiritus, scilicet maligni.16

Quantum ad gyrum praevaricationis et involutionis peccatorum, scribitur de eodem hoste maligno: Per gyrum dentium ejus formido.17 Gyri dentium sunt involucra peccatorum, quibus peccator glutitur, et trajicitur in corpus diaboli.

Gyrus, qui est revolutio quaecumque, sive sit circulus obliquus, sive rectus, significat congruentissime materiam tertii libri Sententiarum, in quo quidem agitur de triplici gyro: primo, de gyro incarnationis, in qua primum conjunctum est ultimo; secundo, de gyro passionis et redemptionis, per quam ultimum reunitum est primo; tertio, de gyro gratuitae reformationis per virtutes, dona, et beatitudines, quae sunt media, quibus infimum fruitur summo.

Hunc triplicem gyrum subtiliter tangit Ecclesiastes, quando dicit: Oritur Sol: vide gyrum incarnationis; Et occidit, vide gyrum passionis; Et in circulos suos revertitur, vide gyrum resurrectionis; Gyrat per meridiem, vide gyrum gratuitae reformationis; Flectitur ad Aquilonem, ecce gyrus aestivae fruitionis, nam quando Sol est in signis aquilonaribus, aestas est.18

Gyrus coeli dicitur revolutio heptasiderea circa polum; et hoc signat convenientissime materiam quarti libri Sententiarum, de quo mystice dicit Job: Numquid plicare poteris micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?19

Gyrus Arcturi est signum septem stellarum, ut docet Isidorus,20 indesinenter regyratarum circa polum. Et est istud signum post caudam majoris ursae. Iste gyrus septem stellarum gyrum signat septem sacramentorum, quae gyrantur continue circa polum, quia sacramenta totam efficaciam suam a polo passionis Christi Jesu sortiuntur. Dicitur autem gyrus, quia et abluendi ad sacramenta confugimus; et abluti, ad Sacramentum accedimus.

Agitur enim in quarto libro de triplici gyro. Primo de gyro sacramentalis expiationis, de qua dictum est: Numquid gyrum Arcturi poteris dissipare? Secundo de gyro resurrectionis, de qua dicitur in Ezechiele: Comportabit aggerem in gyro.21 In gyro aggerem comportare, est cineres, in quos resolutum est corpus humanum, in eidem numero corpus humanum reformare, et eidem animam reunire. Et hoc facit Magister in distinctione XLIII22, quando tractat de resurrectione.

De hoc gyro potest intelligi, quod etiam in Ezechiele scriptum est: Circumduxit me per ossa in gyro, et dixit mihi: Fili hominis, putasne vivent ossa ista?23

Tertio de gyro judicariae examinationis agitur circa finem quarti, et quantum ad judicium condemnationis reproborum, et quantum ad judicium glorificationis electorum. De gyro condemnationis reproborum intelligitur quod in Threnis scriptum est: Flammae devorantis eam in gyro.24 Animae vero beatae sunt in medio filiarum Palaestinarum, quae ambiunt eas25 per gyrum.26 Omnes enim, accensis luminaribus, gyrant circa eam, id est, circa animam beatam.

↑ Top of work