Breviloquium

St. Bonaventure

Breviloquium

St. Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem, corroborari per Spiritum eius in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris; in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum; scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Magnus doctor gentium et praedicator veritatis, divino repletus Spiritu, tanquam vas electum et sanctificatum, in hoc verbo aperit sacrae Scripturae, quae theologia dicitur, ortum, progressum et statum: insinuans, ortum Scripturae attendi secundum influentiam beatissimae Trinitatis, progressum autem, secundum exigentiam humanae capacitatis, statum vero sive fructum, secundum superabundantiam superplenissimae felicitatis.

Ortus namque non est per humanam investigationem, sed per divinam revelationem, quae fluit a Patre luminum, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, a quo per Filium eius, Iesum Christum, manat in nos Spiritus sanctus, et per Spiritum sanctum, dividentem et distribuentem dona singulis, sicut vult, datur fides, et per fidem habitat Christus in cordibus nostris. Haec est notitia Iesu Christi, ex qua originaliter manat firmitas et intelligentia totius sacrae Scripturae. Unde et impossibile est, quod aliquis in ipsam ingrediatur agnoscendam, nisi prius Christi fidem habeat sibi infusam, tanquam totius Scripturae lucernam et ianuam et etiam fundamentum. Est enim ipsa fides omnium supernaturalium illuminationum, quamdiu peregrinamur a Domino, et fundamentum stabiliens et lucerna dirigens et ianua introducens; secundum cuius etiam mensuram necesse est mensurari sapientiam nobis divinitus datam, ne quis sapiat plus quam oportet sapere, sed ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Mediante igitur hac fide, datur nobis notitia sacrae Scripturae, secundum influentiam Trinitatis beatae, iuxta quod expresse insinuat Apostolus in prima parte auctoritatis prius inductae.

Progressus autem sacrae Scripturae non est coarctatus ad leges ratiocinationum, definitionum et divisionum iuxta morem aliarum scientiarum et non est coarctatus ad partem universitatis; sed potius, cum secundum lumen supernaturale procedat ad dandam homini viatori notitiam rerum sufficientem, secundum quod expedit ad salutem, partim per plana verba, partim per mystica describit totius universi continentiam quasi in quadam summa, in quo attenditur latitudo; describit decursum, in quo attenditur longitudo; describit excellentiam finaliter salvandorum, in quo attenditur sublimitas; describit miseriam damnandorum, in quo profunditas consistit non solum ipsius universi, verum etiam divini iudicii. — Et sic describit totum universum, quantum expedit de ipso habere notitiam ad salutem, secundum ipsius latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, habens etiam ipsa in suo progressu haec quatuor, secundum quod posterius declarabitur; quia sic exigebat conditio capacitatis humanae, quae magna et multa nata est magnifice et multipliciter capere, tanquam speculum quoddam nobilissimum, in quo nata est describi non solum naturaliter, verum etiam supernaturaliter rerum universitas mundanarum; ut sic progressus sacrae Scripturae attendatur secundum exigentiam capacitatis humanae.

Status vero sive fructus sacrae Scripturae non est quicumque, sed plenitudo aeternae felicitatis. Nam haec est Scriptura, in qua verba sunt vitae aeternae, quae ideo scripta est, non solum ut credamus, verum etiam ut vitam possideamus aeternam, in qua quidem videbimus, amabimus, et universaliter nostra desideria implebuntur; quibus impletis, vere tunc sciemus supereminentem scientiae caritatem, et ita impleti erimus in omnem plenitudinem Dei. Ad quam quidem plenitudinem conatur nos divina introducere Scriptura, iuxta praedictae sententiae apostolicae veritatem. Hoc igitur fine, hac intentione sacra Scriptura perscrutanda est et docenda et etiam audienda.

Et ut ad istum fructum et terminum recto perveniamus progressu per viam recti itineris Scripturarum, inchoandum est ab exordio, hoc est, ut cum mera fide ad Patrem luminum accedamus, flectendo genua cordis nostri, ut ipse per Filium suum in Spiritu sancto det nobis veram notitiam Iesu Christi et cum notitia amorem eius, ut sic ipsum cognoscentes et amantes, et tanquam in fide solidati et in caritate radicati, possimus ipsius sacrae Scripturae noscere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, et per hanc notitiam pervenire ad plenissimam notitiam et excessivum amorem beatissimae Trinitatis, quo Sanctorum desideria tendunt, in quo est status et complementum omnis veri et boni.

Huius sacrae Scripturae fine concupito et intento, et principio credito simul et invocato, videndus est progressus quantum ad ipsius latitudinem, longitudinem, sublimitatem et profundum, secundum viam et ordinem apostolici documenti.

Consistit autem ipsius latitudo in multitudine suarum partium, longitudo vero in descriptione temporum et aetatum, altitudo in descriptione hierarchiarum gradatim ordinatarum, profunditas in multitudine mysticorum sensuum et intelligentiarum.

§ 1. De latitudine sacrae Scripturae.

Si igitur velimus latitudinem sacrae Scripturae speculari, prima fronte occurrit nobis Scriptura secanda in duo testamenta, scilicet in vetus et novum. — Vetus autem occurrit cum multitudine librorum. Habet enim libros legales, historiales, sapientiales et prophetales, ita quod primi sunt quinque, secundi decem, tertii quinque et quarti sunt sex, ac per hoc in universo viginti sex. — Novum testamentum similiter habet libros his correspondentes secundum quadruplicem formam. Nam legalibus correspondent libri evangelici, historialibus, Actus apostolici, sapientialibus, Epistolae Apostolorum et maxime Pauli, prophetalibus correspondet liber Apocalypsis; ut sic mira sit conformitas inter vetus et novum testamentum, non solum in continentia sensuum, verum etiam in quadriformitate partium. — In cuius figuram et consignationem vidit Ezechiel rotas quatuor facierum et rotam in medio rotae, quia vetus est in novo, et e converso; et in libris legalibus et evangelicis est facies leonis propter excellentiam auctoritatis; in historialibus est facies bovis propter exempla virtutis; in sapientialibus est facies hominis propter prudentiam sagacem; in libris prophetalibus est facies aquilae propter intelligentiam perspicacem.

Recte autem sacra Scriptura dividitur in vetus et novum testamentum, et non in theoricam et practicam, sicut philosophia: quia, cum Scriptura fundetur proprie super cognitionem fidei, quae virtus est et fundamentum morum et iustitiae et totius rectae vitae, non potest in ea sequestrari notitia rerum sive credendorum a notitia morum. Secus autem est de philosophia, quae non tantum de veritate morum, verum etiam agit de vero nuda speculatione considerato. Quoniam igitur Scriptura sacra est notitia movens ad bonum et revocans a malo; et hoc est per timorem et amorem: ideo dividitur in duo testamenta, quorum « brevis differentia est timor et amor ».

Et quia quadrupliciter potest quis moveri ad bonum et revocari a malo, scilicet per praecepta potentissimae maiestatis, vel per documenta sapientissimae veritatis, vel per exempla et beneficia innocentissimae bonitatis, vel ex his omnibus in unum collectis; ideo tam in novo quam in veteri testamento sunt quadriformiter traditi libri continentes sacram Scripturam secundum correspondentiam ad quatuor praemissa. Nam libri legales movent per praecepta maiestatis omnipotentissimae; historiales, per exempla bonitatis innocentissimae; sapientiales, per documenta veritatis providentissimae; prophetales movent ex omnium praedictorum aggregatione, sicut manifeste in eis apparet. Unde ipsi sunt quasi rememorativi totius legalis sapientiae et doctrinae.

Est igitur Scriptura sacra similis latissimo fluvio, qui ex concursu multarum aquarum aggregatur magis ac magis, secundum quod longius decurrit. Nam cum primo in Scriptura essent libri legales, postea supervenit aqua sapientiae historialium librorum, tertio vero superadvenit doctrina sapientissimi Salomonis, post haec etiam doctrina sanctorum Prophetarum et tandem doctrina evangelica revelata est, per os carnis Christi prolata, per Evangelistas conscripta, per sanctos Apostolos divulgata; additis etiam documentis, quae Spiritus sanctus, super eos veniens, docuit nos per eos: ut sic omnem veritatem, per Spiritum sanctum iuxta divinum promissum edocti, omnis veritatis salutaris doctrinam Ecclesiae Christi darent et sacram Scripturam consummando veritatis notitiam dilatarent.

§ 2. De longitudine sacrae Scripturae.

Habet etiam haec Scriptura sacra longitudinem, quae consistit in descriptione tam temporum quam aetatum, a principio scilicet mundi usque ad diem iudicii. Describit autem per tria tempora mundum decurrere, scilicet per tempus legis naturae, legis scriptae et legis gratiae, et in his tribus temporibus septem distinguit aetates. Quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione usque ad Christum, sexta a Christo usque ad finem mundi, septima decurrit cum sexta, quae incipit a quiete Christi in sepulcro, usque ad resurrectionem universalem, quando incipiet resurrectionis octava. — Et sic Scriptura est longissima, quia in tractando incipit a mundi et temporis exordio in principio Genesis, et pervenit usque ad finem mundi et temporis, scilicet in fine Apocalypsis.

Recte autem universum tempus, quod decurrit secundum triplicem legem, scilicet inditam interius, datam exterius et desuper infusam, decurrit per septem aetates et consummatur in fine sextae; ut sic mundi decursus respondeat exordio et maioris mundi decursus correspondeat decursui vitae minoris mundi, scilicet hominis, propter quem factus est. Nam prima aetas mundi, in qua facta est ipsius mundi formatio, casus daemonum et confirmatio Angelorum, recte respondet primae diei, in qua facta est lux et distincta est a tenebris. — Secunda, in qua per arcam et diluvium et salvati sunt boni et deleti mali, respondet secundae diei, in qua per firmamentum facta est distinctio aquarum ab aquis. — Tertia, in qua vocatus est Abraham, et inchoata synagoga, quae fructificare et generare debebat prolem ad Dei cultum, correspondet diei tertiae, in qua apparuit terra et protulit herbam virentem. — Quarta, in qua viguit regnum et sacerdotium, quia David rex ampliavit cultum divinum, respondet diei quartae, in qua facta est formatio luminarium et stellarum. — Quinta, in qua transmigrantes inter populos multos versati sunt et tribulati, respondet diei quintae, in qua facta est formatio piscium ex aquis. — Sexta aetas, in qua natus est Christus in hominis effigie, qui est vere imago Dei, respondet sextae diei, in qua formatus est homo primus. — Septima, quae est quies animarum non habens finem, respondet septimae diei, in qua requievit Deus ab omni opere, quod patrarat.

Et sic distinguuntur hae septem aetates propter insignia facta, quae fuerunt in earum exordiis, ratione quorum respondent diebus formationis mundi. Vocatur autem prima aetas infantia, quia, sicut infantia tota oblivione deletur, sic illa prima aetas per diluvium est consumta. — Secunda, pueritia; sicut enim in pueritia loqui incipimus, sic in secunda aetate facta est distinctio linguarum. — Tertia dicitur adolescentia, quia, sicut vis generativa incipit tunc in actum suum exire, sic tunc vocatus est Abraham, et data est ei circumcisio, et facta est promissio de semine. — Quarta dicitur iuventus, quia, sicut in iuventute floret hominis aetas, sic quarta aetate sub regibus floruit synagoga. — Quinta, senectus, quia sicut in senectute vires minuuntur, et decidit pulcritudo, sic et in transmigratione factum est de Iudaeorum sacerdotio. — Sexta aetas dicitur senium, quia, sicut illa est, quae copulatur cum morte, habens tamen magnam lucem sapientiae; sic sexta aetas mundi terminatur cum die iudicii, et in ea viget sapientia per doctrinam Christi.

Sic igitur totus iste mundus ordinatissimo decursu a Scriptura describitur procedere a principio usque ad finem, ad modum cuiusdam pulcherrimi carminis ordinati, ubi potest quis speculari secundum decursum temporis varietatem, multiplicitatem et aequitatem, ordinem, rectitudinem et pulcritudinem multorum divinorum iudiciorum, procedentium a sapientia Dei gubernante mundum. Unde sicut nullus potest videre pulcritudinem carminis, nisi aspectus eius feratur super totum versum; sic nullus videt pulcritudinem ordinis et regiminis universi, nisi eam totam speculetur. Et quia nullus homo tam longaevus est, quod totam possit videre oculis carnis suae, nec futura potest per se praevidere; providit nobis Spiritus sanctus librum Scripturae sacrae, cuius longitudo commetitur se decursui regiminis universi.

§ 3. De sublimitate sacrae Scripturae.

Habet nihilominus sacra Scriptura in suo processu sublimitatem, quae consistit in descriptione hierarchiarum gradatim ordinatarum, quae sunt hierarchia ecclesiastica, angelica et divina, seu subcaelestis, caelestis et supercaelestis; ita quod primam describit patenter, secundam aliquantulum magis occulte et tertiam adhuc magis occulte. Ex descriptione ecclesiasticae hierarchiae est alta; ex descriptione angelicae altior; ex descriptione divinae altissima, ita ut possimus dicere illud Prophetae:

Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Et hoc quidem satis recte. Nam cum res habeant esse in materia, habeant esse in anima per notitiam acquisitam, habeant etiam esse in ea per gratiam, habeant esse in ea per gloriam et habeant esse in arte aeterna; philosophia quidem agit de rebus, ut sunt in natura, seu in anima secundum notitiam naturaliter insitam, vel etiam acquisitam; sed theologia, tanquam scientia supra fidem fundata et per Spiritum sanctum revelata, agit et de eis quae spectant ad gratiam et gloriam et etiam ad Sapientiam aeternam. Unde ipsa, substernens sibi philosophicam cognitionem et assumens de naturis rerum, quantum sibi opus est ad fabricandum speculum, per quod fiat repraesentatio divinorum; quasi scalam erigit, quae in sui infimo tangit terram, sed in suo cacumine tangit caelum; et hoc totum per illum unum hierarcham, Iesum Christum, qui non tantum ratione naturae humanae assumtae est hierarcha in ecclesiastica hierarchia, verum etiam in angelica et media persona in illa supercaelesti hierarchia beatissimae Trinitatis; ita quod per ipsum a summo capite Deo descendit unctionis gratia non solum in barbam, verum etiam in oram vestimenti, quia non tantum in Ierusalem supernam, verum etiam usque in Ecclesiam militantem.

Est enim pulcritudo magna in machina mundana, sed longe maior in Ecclesia pulcritudine sanctorum charismatum adornata, maxima autem in Ierusalem superna, supermaxima autem in illa Trinitate summa et beatissima. Ideo ipsa Scriptura non tantum habet altissimam materiam, per quam delectat et per quam in altum levat intelligentiam mentis, verum etiam ipsa est venustissima et miro quodam modo intellectum nostrum delectat, et sic magis ac magis delectando assuefacit ad divinorum spectaculorum contuitus et anagogias.

§ 4. De profunditate sacrae Scripturae.

Habet postremo ipsa Scriptura profunditatem, quae consistit in multiplicitate mysticarum intelligentiarum. Nam praeter litteralem sensum habet in diversis locis exponi tripliciter, scilicet allegorice, moraliter et anagogice. Est autem allegoria, quando per unum factum indicatur aliud factum, secundum quod credendum est. Tropologia sive moralitas est, quando per id quod factum est, datur intelligi aliud, quod faciendum est. Anagogia, quasi sursum ductio, est, quando datur intelligi illud quod desiderandum est, scilicet aeterna felicitas Beatorum.

Recte autem hic triplex sensus debet esse in Scriptura praeter intelligentiam litteralem: quia sic competit ipsius Scripturae subiecto, ipsius auditori seu discipulo, ipsius origini, ipsius etiam fini.

Subiecto, inquam, competit, quia ipsa est doctrina, quae est de Deo, de Christo, de operibus reparationis et de credibili. Subiectum enim illius quoad substantiam Deus est; quoad virtutem, Christus; quoad operationem, reparationis opus; quoad omnia haec est ipsum credibile. Deus autem est trinus et unus: in essentia unus et in personis trinus. Ideo Scriptura, quae est de ipso, habet in unitate litterae triformitatem intelligentiae. — Christus etiam cum sit unum Verbum, omnia per ipsum facta dicuntur et in ipso relucent, ita quod eius sapientia est multiformis et una. — Opera reparationis, cum sint multa, omnia ad Christi oblationem principalem habent aspectum. — Credibile ut credibile diversimode relucet secundum diversum statum credentium. Ideo propter conformitatem ad omnia praemissa sacra Scriptura in una littera multiformem parit intelligentiam.

Competit etiam hoc auditori: quia nullus est conveniens eius auditor nisi humilis, mundus, fidelis et studiosus. Ideo sub cortice litterae apertae occultatur mystica et profunda intelligentia ad comprimendum superbiam, ut ipsius profunditate in humilitate litterae latente et superbi comprimantur, et immundi repellantur, et fraudulenti declinentur, et negligentes excitentur ad intelligentiam mysteriorum. — Et quia auditor istius doctrinae non est unius generis, sed cuiuslibet; omnes enim salvandos oportet aliqua de hac doctrina scire; ideo ipsa multiformem habet intelligentiam, ut sic omnem intellectum capiat, omni intellectui condescendat, omnem intellectum superexcedat et omnem intellectum sibi diligenter intendentem multitudine radiositatis suae illuminet pariter et accendat.

Competit etiam principio, a quo est: quia est a Deo per Christum et Spiritum sanctum loquentem per ora Prophetarum et aliorum, qui hanc doctrinam scripserunt. Quoniam autem Deus non tantum loquitur per verba, verum etiam per facta, quia ipsius dicere facere est, et ipsius facere dicere; et omnia creata tanquam Dei effectus innuunt suam causam: ideo in Scriptura divinitus tradita non tantum debent significare verba, verum etiam facta. — Christus etiam doctor, licet esset humilis in carne, altus tamen erat in deitate: ideo decebat ipsum et eius doctrinam habere humilitatem in sermone cum profunditate sententiae, ut, sicut Christus fuit panniculis involutus, ita sapientia Dei in Scriptura figuris quibusdam humilibus involveretur. — Spiritus etiam sanctus diversimode illustrabat et revelationes faciebat in cordibus Prophetarum; ipsum etiam nullus latere potest intellectus, et missus erat omnem docere veritatem: ideo competebat eius doctrinae, ut in uno sermone multiplices laterent intelligentiae.

Competit nihilominus ipsi fini: quia Scriptura data est, ut per ipsam dirigatur homo in cognoscendis et agendis, ut tandem perveniat ad optanda. Et quia omnes creaturae ad hoc factae sunt, ut serviant homini tendenti ad supernam patriam; ideo Scriptura assumit ipsarum creaturarum species diversas, ut sic per illas doceat nos sapientiam dirigentem nos ad aeterna. Et quia homo non dirigitur ad aeterna, nisi cognitiva agnoscat verum credendum, et operativa faciat bonum operandum, et affectiva suspiret ad Deum videndum et amandum et perfruendum: hinc est, quod Scriptura sacra, per Spiritum sanctum data, assumit librum creaturae, referendo in finem secundum triplicem modum intelligentiae; ut sic per tropologiam habeamus notitiam agendorum viriliter; per allegoriam credendorum veraciter; per anagogiam desiderandorum delectabiliter; ut sic purgati per virtuosam operationem, illuminati per radiosam fidem et perfecti per ardentissimam caritatem, perveniamus tandem ad bravium felicitatis aeternae.

§ 5. De modo procedendi ipsius sacrae Scripturae.

In tanta igitur multiformitate sapientiae, quae continetur in ipsius sacrae Scripturae latitudine, longitudine, altitudine et profundo, unus est communis modus procedendi authenticus, videlicet intra quem continetur modus narrativus, praeceptorius, prohibitivus, exhortativus, praedicativus, comminatorius, promissivus, deprecatorius et laudativus. Et omnes hi modi sub uno modo authentico reponuntur, et hoc quidem satis recte.

Quia enim haec doctrina est, ut boni fiamus et salvemur; et hoc non fit per nudam considerationem, sed potius per inclinationem voluntatis: ideo Scriptura divina eo modo debuit tradi, quo modo magis possemus inclinari. Et quia magis movetur affectus ad exempla quam ad argumenta, magis ad promissiones quam ad ratiocinationes, magis per devotiones quam per definitiones; ideo Scriptura ista non debuit habere modum definitivum, divisivum et collectivum ad probandum passiones aliquas de subiecto ad modum aliarum scientiarum; sed oportuit, quod haberet modos proprios, secundum varias inclinationes animorum diversimode animos inclinantes; ut, si quis non movetur ad praecepta et prohibita, saltem moveatur per exempla narrata; si quis non per haec movetur, moveatur per beneficia sibi ostensa; si quis nec per haec movetur, moveatur per monitiones sagaces, per promissiones veraces, per comminationes terribiles, ut sic saltem excitetur ad devotionem et laudem Dei, in qua percipiat gratiam, per quam dirigatur circa opera virtuosa.

Quoniam igitur hi modi narrativi non possunt fieri per viam certitudinis rationum, quia particularia gesta probari non possunt; ideo, ne Scriptura ista tanquam dubia vacillaret, ac per hoc minus moveret, loco certitudinis rationis providit Deus huic Scripturae certitudinem auctoritatis, quae adeo magna est, quod omnem perspicacitatem humani ingenii superexcellit. Et quia non est certa auctoritas eius qui potest fallere vel falli; nullus autem est, qui falli non possit et fallere nesciat, nisi Deus et Spiritus sanctus: hinc est, quod ad hoc, quod Scriptura sacra modo sibi debito esset perfecte authentica, non per humanam investigationem est tradita, sed per revelationem divinam. — Ideo nihil in ipsa contemnendum tanquam inutile, nihil respuendum tanquam falsum, nihil repudiandum tanquam iniquum, pro eo quod Spiritus sanctus, eius auctor perfectissimus, nihil potuit dicere falsum, nihil superfluum, nihil diminutum. Et propterea caelum et terra transibunt, verba autem Scripturae sacrae non praeteribunt, quin impleantur. Donec enim caelum et terra transeat, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant, Salvatore testante. Qui ergo solverit ea quae Scriptura docet, et docuerit sic homines, hic minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

§ 6. De modo exponendi sacram Scripturam.

Quemadmodum autem Scriptura haec specialem habet modum procedendi, sic iuxta suum procedendi modum speciali suo modo debet intelligi et exponi. Cum enim ipsa sub una littera multiplicem tegat intelligentiam, expositor debet abscondita producere in lucem et illam eductam manifestare per aliam Scripturam magis patentem: sicut si exponerem illud Psalmi: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi, et velim explicare, quae sint arma divina; dicam, quod eius veritas et bona voluntas; et quod ita sit, probandum per Scripturam apertam. Nam et scribitur alibi: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; et iterum: Scuto circumdabit te veritas eius. — Ad quod non potest quis de facili pertingere, nisi per assuefactionem lectionis textum et litteram Bibliae commendet memoriae; alioquin in expositione Scripturarum nunquam poterit esse potens. Unde sicut qui dedignatur prima addiscere elementa, ex quibus dictio integratur, nunquam potest noscere nec dictionum significatum nec rectam legem constructionum; sic qui litteram sacrae Scripturae spernit ad spirituales eius intelligentias nunquam assurget.

Attendat autem expositor, quod non ubique requirenda est allegoria, nec omnia sunt mystice exponenda. Propter quod notandum est, quod Scriptura sacra quatuor habet partes. Una est, in qua secundum litteram agit de mundanis naturis, et per illas significat reparationem nostram, sicut apparet in descriptione formationis mundi. — Alia est, in qua agit de actibus et processibus illius populi Israelitici, et per illos significat reparationem generis humani. — Tertia est, in qua nudis verbis significat et exprimit quae pertinent ad nostram salutem quantum ad fidem vel mores. — Quarta est, in qua praenuntiat nostrae salutis mysterium, partim verbis nudis, partim aenigmaticis et obscuris. Et propterea Scriptura in his locis variis non est uniformiter exponenda.

Debet autem expositor dirigi in expositione sacrae Scripturae secundum triplicem regulam, quae trahi potest de verbis beati Augustini in libro de Doctrina christiana.

Prima est haec. Ubicumque in hac Scriptura prima verborum significatio significat res creationis, sive singulares actus humanae conversationis, ibidem res significatae per verba primo significantur, deinde nostrae reparationis mysteria; ubi vero prima significatio verborum exprimit fidem sive caritatem, ibi nulla est allegoria quaerenda.

Secunda regula est ista. Ubi verba huius Scripturae significant res creationis, aut conversationis populi Israelitici, ibi quaerat ex alio Scripturae loco, quid quaelibet res significet, et deinde significationem suam eliciat per verba nude significantia fidei veritatem, vel morum etiam honestatem; utpote si dicatur: Oves pariunt gemellos fetus, ostendat, quod oves significant ibi homines, et geminus fetus geminam caritatem.

Tertia regula est ista. Quando aliqua Scriptura habet aliquem intellectum litteralem et spiritualem, debet discutere expositor, utrum illa attributio conveniat historico, an spirituali significato, si forte utrique non poterit convenire; si autem utrique competit, tunc litteraliter et spiritualiter debet affirmari; si vero altero modo tantum, tunc spiritualiter solum debet intelligi: sicut sabbatum Legis esse perpetuum, sacerdotium aeternum, possessionem terrae aeternam, et pactum circumcisionis esse aeternum; quae omnia ad spirituale significatum referenda sunt.

Ad hoc autem, quod per sacrarum Scripturarum silvam quis secure incidendo et exponendo incedat, opus est, ut prius noverit ipsius sacrae Scripturae veritatem per verba explicita, videlicet ut attendat, quomodo Scriptura describat initium, progressum et consummationem duplicis corporis, quasi ex opposito se respicientium, bonorum scilicet, qui hic se humiliant, ut exaltentur sempiternaliter in futuro, et malorum, qui hic se exaltant, ut aeternaliter deprimantur. Unde ipsa agit de toto universo quantum ad summum et imum, primum et ultimum, et quantum ad decursum intermedium, sub forma cuiusdam crucis intelligibilis, in qua describi habet et quodam modo videri lumine mentis tota machina universi; ad quam quidem intelligendam oportet nosse rerum principium, Deum, ipsarum rerum creationem, lapsum, redemptionem per sanguinem Iesu Christi, reformationem per gratiam, curationem per Sacramenta, et tandem retributionem per poenam et gloriam sempiternam.

Et quia haec doctrina tam in scriptis Sanctorum quam etiam doctorum sic diffuse tradita est, ut ab accedentibus ad Scripturam sacram audiendam non possit per longa tempora videri nec audiri — propter quod etiam novi theologi frequenter ipsam Scripturam sacram exhorrent tanquam incertam et inordinatam et tanquam quandam silvam opacam — rogatus a sociis, ut de paupercula scientiola nostra aliquid breve in summa dicerem de veritate theologiae, eorumque precibus devictus, assensi breviloquium quoddam facere, in quo summatim non omnia, sed aliqua magis opportuna ad tenendum breviter tangerentur, addens simul cum hoc rationem aliquam ad intelligendum, secundum quod occurrebat pro tempore.

Quia vero theologia sermo est de Deo et de primo principio, utpote quia ipsa tanquam scientia et doctrina altissima omnia resolvit in Deum tanquam in principium primum et summum: ideo in assignatione rationum in omnibus, quae in hoc toto opusculo vel tractatulo continentur, conatus sum rationem sumere a primo principio, ut sic ostenderem, veritatem sacrae Scripturae esse a Deo, de Deo, secundum Deum et propter Deum, ut merito ista scientia appareat una esse et ordinata et theologia non immerito nuncupata. — Si quid igitur imperfectum, vel obscurum, vel superfluum, vel minus rectum ibi fuerit, venia occupationi et brevitati temporis et pauperculae scientiae concedatur; si quid vero rectum, soli Deo honor et gloria referatur.

Ut autem sequentia clarius elucescant, titulos particulares capitulorum praemittere curavi, ad faciliorem memoriam et lucidiorem contuitum dicendorum, quae septem partitionibus et septuaginta duobus capitulis distinguuntur.

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

In principio intelligendum est, quod sacra doctrina, videlicet theologia, quae principaliter agit de primo principio, scilicet de Deo trino et uno, de septem agit in universo, scilicet primo, de Trinitate Dei; secundo, de creatura mundi; tertio, de corruptela peccati; quarto, de incarnatione Verbi; quinto, de gratia Spiritus sancti; sexto, de medicina sacramentali, et septimo, de statu finalis iudicii.

Ratio autem huius veritatis haec est: quia, cum sacra Scriptura sive theologia sit scientia dans sufficientem notitiam de primo principio secundum statum viae, secundum quod est necessarium ad salutem; et Deus non tantum sit rerum principium et exemplar effectivum in creatione, sed etiam refectivum in redemptione et perfectivum in retributione: ideo non tantum agit de Deo creatore, sed etiam de creatione et creatura. Et quia creatura rationalis, quae est quodam modo finis omnium, non stetit, sed suo casu indiguit reparari; ideo agit de corruptela peccati, medico, sanitate et medicina et tandem de curatione perfecta, quae erit in gloria, impiis proiectis in poenam. — Et ideo ipsa sola est scientia perfecta, quia incipit a primo, quod est primum principium, et pervenit ad ultimum, quod est praemium aeternum; incipit a summo, quod est Deus altissimus, creator omnium, et pervenit ad infimum, quod est infernale supplicium. Ipsa etiam sola est sapientia perfecta, quae incipit a causa summa, ut est principium causatorum, ubi terminatur cognitio philosophica; et transit per eam, ut est remedium peccatorum; et reducit in eam, ut est praemium meritorum et finis desideriorum. Et in hac cognitione est sapor perfectus, vita et salus animarum; et ideo ad eam addiscendam inflammari debet desiderium omnium Christianorum.

Ex his patet, quod licet theologia sit de tot et tam variis, est tamen scientia una, cuius subiectum, ut a quo omnia, est Deus; ut per quod omnia, Christus; ut ad quod omnia, opus reparationis; ut circa quod omnia, unicum caritatis vinculum, quo caelestia et terrestria connectuntur; ut de quo omnia in libris canonicis comprehensa, credibile ut credibile; ut de quo omnia in libris expositorum, credibile ut intelligibile, secundum Augustinum, de Utilitate credendi, quia « quod credimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi ».

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Primo igitur de Trinitate Dei tria consideranda sunt, scilicet qualiter unitas substantiae et naturae simul stet cum pluralitate personarum; secundo, qualiter cum pluralitate apparitionum; tertio, qualiter cum pluralitate appropriatorum.

De pluralitate igitur personarum in unitate naturae hoc dictat recta fides esse tenendum, scilicet quod in unitate naturae sunt tres personae, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quarum prima a nulla est, secunda a sola prima per generationem, tertia a prima et secunda per spirationem sive processionem; ita quod trinitas personarum non excludit ab essentia divina summam unitatem, simplicitatem, immensitatem, aeternitatem, incommutabilitatem, necessitatem et etiam primitatem; quin potius includit summam fecunditatem, caritatem, liberalitatem, aequalitatem, germanitatem, conformitatem et inseparabilitatem; quae omnia sana fides intelligit esse in beatissima Trinitate.

Ratio autem huius veritatis haec est: quia fides, cum sit principium cultus Dei et fundamentum eius quae secundum pietatem est doctrinae, dictat, de Deo esse sentiendum altissime et piissime. Non autem sentiret altissime, si non crederet, quod Deus posset se summe communicare; non sentiret piissime, si crederet, quod posset et nollet; et ideo, ut altissime et piissime sentiat, dicit, Deum se summe communicare, aeternaliter habendo dilectum et condilectum, ac per hoc Deum unum et trinum.

Huic autem fidei, in quantum dictat, de Deo piissime sentiendum esse, attestatur tota sacra Scriptura, quae dicitur doctrina secundum pietatem: quia Deum fatetur habere prolem, quam summe diligit, Verbum sibi coaequale, quod « ab aeterno genuit, in quo cuncta disposuit »; per quod cuncta produxit et gubernat; per quod etiam carnem factum pro summa benignitate hominem redemit pretiosissimo eius sanguine redemptumque cibavit; per quod etiam in fine mundi, summam misericordiam impertiendo, ab omni miseria liberabit, ut per Christum omnes electi sint filii summi Patris, in quo erit omnis pietatis consummatio et Dei ad nos, et e converso.

In quantum autem fides dictat, de Deo sentiendum altissime, non tantum attestatur ei sacra Scriptura, verum etiam omnis creatura, iuxta quod dicit Augustinus decimo quinto de Trinitate, capitulo quarto: « Neque enim divinorum librorum tantummodo auctoritas praedicat, esse Deum, sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat, se habere praestantissimum Conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda iudicamus. Ac per hoc, quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet, ut eum et summe vivere et cuncta sentire atque intelligere, et mori et corrumpi mutarique non posse, nec corpus esse, sed spiritum omnipotentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumque fateamur ». — Ecce, in his duodecim includuntur altissimae nobilitates divini esse. Sed post, ut ipse ostendit, haec duodecim reducuntur ad tria, scilicet aeternitatem, sapientiam et beatitudinem; et haec tria ad unum, scilicet ad sapientiam, in qua includuntur mens generans, Verbum proles et amor nectens utrumque, in quibus fides dictat beatissimam consistere Trinitatem. Et quoniam summa sapientia ponit Trinitatem, ponit etiam nihilominus omnes prius habitas nobilissimas conditiones, videlicet unitatem, simplicitatem et ceteras consequentes; necesse est, omnes praedictas nobilitates divini esse simul stare cum beatissima Trinitate.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Ad istius autem fidei intelligentiam sanam docet doctrina sacra, quod in divinis sunt duae emanationes, tres hypostases, quatuor relationes, quinque notiones, et ex his tantum tres proprietates personales.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum et summum principium, hoc ipso quod primum, sit simplicissimum; hoc ipso quod summum, sit perfectissimum: ideo perfectissime se communicat, quia perfectissimum; et indivisionem omnimodam servat, hoc ipso quod simplicissimum: et ideo, salva unitate naturae, sunt ibi modi emanandi perfecte. Modi autem emanandi perfecte sunt duo tantum, scilicet per modum naturae et voluntatis. Primus est generatio, secundus spiratio sive processio, et ideo hi sunt ibi.

Et quia duabus emanationibus substantificis necesse est emanare duas hypostases, necesse est etiam ponere, hypostasim primo producentem ab alio non emanare, ne sit in infinitum abire: ideo sunt ibi tres hypostases.

Et quia cuilibet emanationi respondet duplex habitudo relativa, ideo sunt ibi quatuor relationes, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio.

Qui vero per has habitudines innotescunt nobis divinae hypostases; et praeter hoc etiam hypostasis illa, in qua est prima ratio principiandi, innotescit, quia non producitur — nam hoc est nobilitatis in ipsa — ideo quinque sunt notiones, scilicet quatuor relationes praedictae cum innascibilitate.

Et quia quaelibet personarum unam habet proprietatem, per quam principaliter innotescit; ideo tres tantum sunt proprietates personales, quae his nominibus exprimuntur proprie et principaliter, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Cum enim proprium sit Patris esse innascibilem sive ingenitum, esse principium non de principio et esse Patrem; innascibilitas notificat ipsum per modum negationis, licet ex consequenti per modum positionis, quia innascibilitas in Patre ponit fontalem plenitudinem; principium non de principio, per modum positionis cum negatione; esse Patrem, per modum positionis et habitudinis, proprie, complete et determinate.

Similiter, cum Filius sit imago, verbum et filius; imago nominat illam personam ut similitudinem expressam; verbum, ut similitudinem expressivam; filius, ut similitudinem hypostaticam; rursus imago, ut similitudinem conformem; verbum, ut similitudinem intellectualem; filius, ut similitudinem connaturalem.

Per hunc modum, cum proprium sit Spiritus sancti esse donum, esse nexum seu caritatem amborum, esse etiam Spiritum sanctum; donum nominat ipsum ut datum voluntarium; caritas sive nexus, ut datum voluntarium et praecipuum; Spiritus sanctus, ut datum voluntarium, praecipuum et hypostaticum. — Hinc est, quod per haec tria nomina, quae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, trium personarum proprietates personales insinuantur. — Haec igitur tenenda sunt ad fidei Trinitatis intelligentiam sanam.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Ad istius etiam fidei expressionem catholicam tenendum est secundum sanctorum Doctorum documenta, quod in divinis sunt duo modi praedicandi, scilicet per modum substantiae et relationis; tres modi supponendi, scilicet essentiae, personae et notionis; quatuor modi significandi substantiam, scilicet nomine essentiae, substantiae, personae et hypostasis; quinque modi dicendi, scilicet quis, qui, quae, quod et quid; et tres modi differendi, scilicet secundum differentem modum existendi, secundum differentem modum se habendi et secundum differentem modum intelligendi.

Ratio praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit perfectissimum simul et simplicissimum, omnia, quae perfectionis sunt, de ipso dicuntur proprie et vere; quae autem imperfectionis sunt aut non dicuntur, aut si dicuntur, secundum assumtionem humanae naturae dicuntur, vel translative. Cum igitur decem sint praedicamenta, scilicet substantia, quantitas, relatio, qualitas, actio, passio, ubi, quando, situs et habere; quinque ultima proprie spectant ad corporalia seu mutabilia; ideo non attribuuntur Deo nisi transsumtivo modo et figurativo. Alia vero quinque praecedentia Deo attribuuntur, secundum id quod completionem dicunt, ita tamen, quod divinam simplicitatem non impediunt. Omnia ergo haec praedicamenta sunt id ipsum, quod est illud, de quo praedicantur; et ita per comparationem ad subiectum, in quo sunt, omnia dicuntur transire in substantiam, relatione tamen excepta; quae, cum duplicem habeat comparationem, scilicet ut ad subiectum in quo, et ut ad terminum ad quem, primo modo transit, ne faciat compositionem, secundo modo manet, ut faciat distinctionem. Et hinc est, quod « substantia continet unitatem, et relatio multiplicat trinitatem »; et ideo manent ibi hi tantum duo modi praedicandi differentes. — De quibus talis datur regula, quod quae dicuntur secundum substantiam de omnibus dicuntur et singillatim et simul et singulariter; quae vero secundum relationem aut non de omnibus dicuntur, aut si de pluribus, pluraliter, ut relati, distincti, similes, aequales, propter relationem intrinsecam. Nomen autem trinitatis comprehendit utrumque.

Et quoniam plures possunt esse relationes in una persona, sicut sunt plures personae in una natura; ideo distinctio in notione non infert diversificationem personae, nec distinctio personae plurificationem naturae. Et propterea non quidquid convenit essentiae convenit notioni, vel personae, nec e converso. Et hinc est, quod sunt ibi tres modi supponendi; de quibus talis consuevit dari regula: supposita essentia, non supponitur notio nec persona; et supposita notione, non supponitur essentia nec persona; et supposita persona, non supponitur essentia nec notio, sicut patet per exempla.

Et quoniam vera distinctio est in suppositis substantiae, manente essentia una; ideo necesse est, ibi multipliciter significari substantiam, scilicet ut communicabilem et incommunicabilem. Ut communicabilem, per modum abstractionis per nomen essentiae, et per modum concretionis per nomen substantiae; ut incommunicabilem vero, vel ut distinguibilem per nomen hypostasis, vel ut distinctam per nomen personae. — Vel aliter, scilicet ut distinctam qualitercumque, et sic hypostasis; vel notabiliter et perfecte, et sic persona; — Exempla horum quatuor sunt in creatura: humanitas, homo, aliquis homo, Petrus; primum essentiam, secundum substantiam, tertium hypostasim, et quartum personam dicit.

Et quia in persona, quae distinguitur, non solum est considerare eum qui distinguitur, sed etiam illud quo distinguitur; et hoc est proprietas sive notio: ideo necesse est, quod in divinis sint quinque modi dicendi pariter et quaerendi, scilicet quis, ratione personae; qui, ratione hypostasis, quia dicit suppositum substantiae indistincte; quae, ratione notionis; quod, ratione substantiae; quid sive quo, ratione essentiae.

Et quoniam omnes hi modi in unitate essentiae radicantur, quia quidquid est in Deo est ipse Deus unus et solus; ideo non ponunt ibi differentiam, nec secundum essentiam nec secundum esse. Et propterea sunt ibi tantum tres modi differendi, scilicet secundum modos essendi sive emanandi, sicut differt persona a persona; secundum modos se habendi, sicut differt persona et essentia — quia una persona ad alteram refertur, et ideo distinguitur, essentia vero non refertur ad alteram, et ideo non distinguitur — secundum modos etiam intelligendi, sicut differt una proprietas substantialis ab altera, ut bonitas et sapientia. — Prima differentia est maior, quae possit reperiri in divinis; est enim in suppositis, ita quod unum non dicitur de altero. — Secunda differentia est minor, quia est in attributis; licet enim unum possit dici de alio, ut persona de essentia, aliquid tamen dicitur de uno, quod non de altero, ut: persona distinguitur et refertur, essentia vero non. — Tertia vero differentia est minima, quia est in connotatis. Licet enim unum de altero dicatur ad invicem, et idem possit dici de utrisque; non tamen idem connotatur utrobique, nec per idem intelligi datur utrumque. — Ex primo modo differendi oritur pluralitas personarum; ex secundo modo pluralitas praedicationum substantialium et relativarum; ex tertio pluralitas proprietatum essentialium et notionum, sive ab aeterno, sive ex tempore; sive proprie, sive transsumtive; sive communiter, sive appropriate. Dictorum exempla manifesta sunt. — His intellectis, satis claret, et quid sentiendum, et qualiter loquendum sit de summa trinitate divinarum personarum.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Secundo autem de pluralitate apparitionum docet divina doctrina hoc esse tenendum, quod cum Deus sit incircumscriptibilis, invisibilis et incommutabilis; nihilominus tamen habitat specialiter in sanctis viris, apparuit Patriarchis et Prophetis, descendit de caelis, misit etiam Filium et Spiritum sanctum ad salutem humani generis. — Et licet in Deo sint indivisa natura, virtus et operatio Trinitatis; missio tamen vel apparitio unius personae non est missio vel apparitio alterius. Licet etiam sit ibi summa aequalitas, solius tamen Patris est mittere et non mitti; Spiritus sancti est tantummodo mitti respectu divinarum personarum, nisi forte dicatur mittere hominem assumtum; Filii autem est mittere et mitti, sicut ex Scripturis potest colligi.

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia, licet primum principium sit immensum et incircumscriptibile, sit incorporeum et invisibile, sit aeternum et incommutabile; principium tamen est rerum spiritualium et corporalium, naturalium et gratuitarum, ac per hoc rerum etiam mutabilium, sensibilium et circumscriptarum, per quas, licet ipse sit immutabilis, insensibilis, incircumscriptibilis, se ipsum reddit manifestum et notum. Reddit autem se manifestum et notum generaliter per universitatem suorum effectuum ab ipso emanantium, in quibus dicitur esse per essentiam, potentiam et praesentiam, quod se extendit ad omnia creata. — Reddit etiam se specialiter notum per aliquos effectus, qui in ipsum specialiter ducunt, ratione quorum dicitur habitare, apparere, descendere, mitti et mittere. — Habitare namque dicit effectum spiritualem cum acceptatione, sicut est effectus gratiae gratum facientis, quae est deiformis et in Deum reducit et Deum facit nos habere, et haberi a nobis, ac per hoc et inhabitare in nobis. Et quia gratiae effectus communis est omnibus personis; ideo una persona non inhabitat sine alia, immo simul tota Trinitas.

Apparere vero dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus sanctus apparuit in columba. Et quoniam, sicut personae divinae distinctae sunt, sic distincte significari possunt et signis et nominibus; ideo quaelibet persona potest per se apparere, et apparitio potest omnibus competere, sive insimul, sive cuilibet per se. Unde quod Spiritus sanctus dicitur in linguis igneis et in columba apparuisse, hoc non est propter novum vinculum, vel effectum specialem; sed propter unionem, quae est inter signatum et signum sibi specialiter et modo et origine deputatum.

Descendere autem dicit utrumlibet effectuum praedictorum cum inchoatione. Deus enim beatissimis Angelis semper est praesens in caelis, quia in eis semper inhabitat et apparet. Peccatoribus autem in terris est modo ut absens et quantum ad gratiam et quantum ad notitiam; et ideo, cum incipit apparere vel inhabitare, de praesente caelis et quasi absente nobis fit praesens terris: et ideo, licet in se non mutetur, nobis tamen descendere dicitur.

Mitti vero dicit effectus praedictos cum aeterna productione. Tunc enim Pater mittit Filium, quando, faciendo eum nobis praesentem per notitiam vel gratiam, insinuat, quod ab ipso procedit. Et quia Pater a nullo procedit, ideo nusquam dicitur mitti. Quia vero Filius et producit et producitur, ideo mittit et mittitur. Quia vero Spiritus sanctus aeternaliter producitur, sed non producit nisi ex tempore; ideo ipsius est proprie mitti, mittere vero non competit sibi nisi respectu creaturae. — Ex quo apparet, quod hae sunt impropriae et exponendae: Spiritus sanctus mittit se; Spiritus sanctus mittit Filium; Filius mittit se ipsum, nisi intelligatur: in quantum est de Virgine natus. — Patet etiam, quare mittere et mitti non competit omnibus: quia, licet dicat effectum in creatura, dicat tamen relationem intrinsecam, ita quod mittere dicit auctoritatem, mitti subauctoritatem, ratione productionis aeternae, interius importatae.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Tertio vero de pluralitate appropriatorum hoc docet sacra Scriptura esse tenendum, quod licet omnia essentialia omnibus personis aequaliter et indifferenter conveniant; tamen Patri dicitur appropriari unitas, Filio veritas, Spiritui sancto bonitas. — Et iuxta hanc sumitur secunda appropriatio Hilarii, scilicet « aeternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere ». — Iuxta hanc sumitur tertia, scilicet

Patre ratio principiandi, in Filio ratio exemplandi, in Spiritu sancto ratio finiendi. — Et iuxta hanc sumitur quarta, scilicet omnipotentia Patri, omniscientia Filio, voluntas seu benevolentia Spiritui sancto. — Haec autem dicuntur appropriari, non quia fiant propria, cum semper sint communia; sed quia ducunt ad intelligentiam et notitiam propriorum, videlicet trium personarum.

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est. Quia enim primum principium est nobilissimum et perfectissimum, ideo conditiones entis nobilissimae et generalissimae in eo reperiuntur in summo. Hae autem sunt unum, verum, bonum, quae non contrahunt ens secundum supposita, sed secundum rationem. Nam unum nominat ens ut connumerabile, et hoc habet per indivisionem sui in se; verum, secundum quod cognoscibile, et hoc habet per indivisionem sui a propria specie; bonum, secundum quod communicabile, et hoc habet per indivisionem sui a propria operatione.

Et quia haec triplex indivisio se habet secundum ordinem quantum ad rationem intelligendi, ita quod verum praesupponit unum, et bonum praesupponit unum et verum: hinc est, quod haec attribuuntur primo principio in summo, quia perfecta et generalia; et appropriantur tribus personis, quia ordinata; et ideo summe unum Patri, qui est origo personarum; summe verum Filio, qui est a Patre ut verbum; summe bonum Spiritui sancto, qui est ab utroque ut amor et donum.

Et quia summe unum est summe primum, quia caret omni inceptione; et quia summe verum est summe aequale et pulcrum; et quia summe bonum est summe utile et proficuum: hinc oritur secunda appropriatio Hilarii, quae est aeternitas in Patre, quia non habet initium, sed est omnino primum; species in Imagine, id est in Verbo, quia summe pulcrum; usus in Munere, id est in Spiritu sancto, quia summe proficuum et communicativum. Quod per alia verba sic insinuat Augustinus: « In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia ».

Rursus, quia summe unum et primum tenet rationem principiandi et originandi; summe pulcrum et speciosum tenet rationem exprimendi et exemplandi; summe proficuum et bonum tenet rationem finiendi, quia « bonum et finis idem »: hinc oritur tertia ratio appropriandi efficientiam Patri, exemplaritatem Filio, finalitatem Spiritui sancto.

Rursus, quia a primo et summo principio fluit omne posse, a primo et summo exemplari omne scire, ad summum finem tendit omne velle; ideo necesse est, primum esse omnipotentissimum, omnisapientissimum et benevolentissimum. Unitas autem prima et summa, rediens supra se ipsam reditione completa et perfecta, est omnipotentissima, sic et veritas sapientissima, et bonitas benevolentissima; et haec appropriantur, quia ordinem insinuant. Voluntas enim dat praeintelligere cognitionem, et voluntas et cognitio praesupponunt potentiam et virtutem, quia « posse scire est aliquid posse ».

Ex his apparet, quae sint appropriata et quibus et qua de causa. Haec tamen ultima, scilicet potentia, sapientia et voluntas, sunt potissime illa, ex quibus in Scripturis laudatur Trinitas summa. Et ideo de his aliquid dicendum est breviter et summatim.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

De omnipotentia Dei secundum doctrinam sacram haec tenenda sunt; quod Deus est omnipotens, ita tamen, quod ei non attribuuntur actus culpabiles, utpote mentiri et male velle; nec actus poenales, ut metuere et dolere; nec actus corporales sive materiales, ut dormire et ambulare, nisi forte transsumtive; nec actus inconvenientes, ut posse facere maiorem se, vel alium Deum sibi aequalem, vel infinitum actu, et consimilia: « quia, ut dicit Anselmus, quodlibet inconveniens, etiam minimum, apud Deum est impossibile ». Licet autem haec non possit, est tamen omnipotens vere, proprie et perfecte:

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia primum principium est potens potentia, quae est potentia simpliciter; et ideo distributio addita ei distribuit pro his quae posse est posse simpliciter. Haec autem sunt, quae egrediuntur a potentia completa et ordinata. — Potentiam autem completam dico, quae non potest deficere nec potest succumbere nec potest indigere. Potentia autem in peccando deficit, in patiendo succumbit, in corporalibus actionibus indigentiam includit. Divina vero potentia, quia potentia summa et perfectissima, ideo nec est de nihilo nec est sub aliquo nec eget aliquo alio, ac per hoc nec culpabilia nec poenalia nec materialia potest; et hoc, quia omnipotens est potentia completa.

Potentiam autem ordinatam contingit tripliciter dici: vel secundum actum, vel secundum aptitudinem ex parte creaturae, vel secundum aptitudinem ex parte solius virtutis increatae. Quod possibile est potentiae primo modo dictae est non tantum possibile, sed etiam actuale; quod secundo modo et non primo, est possibile simpliciter, licet non actuale; quod autem tertio modo, non primo vel secundo, est possibile Deo, sed impossibile creaturae. Quod autem nullo praedictorum modorum est possibile, sicut illud quod directe repugnat ordini secundum rationes et causas primordiales et aeternas, simpliciter est impossibile: sicut quod Deus faciat aliquod actu infinitum, quod simul faciat aliquid esse et nullo modo esse, quod faciat id quod fuit, non fuisse, et cetera talia; quae posse est contra ordinem et complementum divinae potentiae. — Ex his patet, respectu quorum est divina potentia; patet etiam, quae debent dici simpliciter possibilia, et quae simpliciter impossibilia, et quod aliquorum impossibilitas simul stet cum vera omnipotentia.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

De sapientia vero Dei haec tenenda sunt, scilicet quod ipsa divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et possibilia, ac per hoc incomprehensibilia nobis et infinita; ita tamen, quod ipsa in se nullo modo diversificatur, licet diversa nomina sortiatur. — In quantum enim est cognoscitiva omnium possibilium, dicitur scientia sive cognitio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae in universo fiunt, dicitur visio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae bene fiunt, dicitur approbatio; in quantum est cognoscitiva eorum quae futura sunt, dicitur praescientia sive praevisio; in quantum est cognoscitiva eorum quae ab ipso Deo fienda sunt, dicitur dispositio: in quantum est cognoscitiva eorum quae praemianda sunt, dicitur praedestinatio; in quantum vero est cognoscitiva eorum quae damnanda sunt, dicitur reprobatio.

Et quia ipsa non tantum est cognoscitiva, sed est etiam ratio cognoscendi; ideo, in quantum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur lux; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum; in quantum est ratio cognoscendi praevisa et disposita, dicitur exemplar; in quantum vero est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata, dicitur liber vitae. — Est igitur liber vitae respectu rerum, ut redeuntium; exemplar, ut exeuntium; speculum, ut euntium; lux vero respectu omnium. — Ad exemplar autem spectat idea, verbum, ars et ratio: idea, secundum actum praevidendi; verbum, secundum actum proponendi; ars, secundum actum prosequendi; ratio, secundum actum perficiendi, quia superaddit intentionem finis. — Quia vero haec omnia unum sunt in Deo, ideo unum frequenter accipitur pro alio.

Et licet divina sapientia ratione diversitatis scitorum et connotatorum diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrinsecam. Cognoscit enim contingentia infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura praesentialiter, temporalia aeternaliter, dependentia independenter, creata increate, alia a se in se et per se. — Et cum infallibiliter contingentia cognoscat, simul stat libertas et vertibilitas voluntatis cum praedestinatione et praescientia.

Intelligentia autem et ratio praedictorum est: quoniam primum principium, hoc ipso quod primum et summum, cognitionem habet simul simplicissimam et perfectissimam: quia perfectissimam, ideo cognoscit omnia distinctissime sub omnibus conditionibus, quas res habent vel habere possunt; et propterea futura scit esse futura, et praesentia praesentia; et bona scit approbanda, et mala reprobanda: hinc est, quod diversa sortitur vocabula, secundum quod dictum est supra.

Sed quia simul stat perfectio sapientiae cum summa simplicitate, hinc est, quod omnia alia a se cognoscit in se et per se; ex quo sequitur secundum, quod creata cognoscit increate; ex quo sequitur tertium, quod dependentia cognoscit independenter; ex quo oritur quartum, quod temporalia cognoscit aeternaliter; ex quo quintum, quod futura cognoscit praesentialiter; ex quo sextum, quod mutabilia cognoscit immutabiliter; ex quo septimum, quod contingentia cognoscit infallibiliter.

Et ita contingentia, manentia contingentia, sunt divinae sapientiae prorsus infallibilia, tam in contingentibus, quae subiacent naturae, quam libertati voluntatis humanae. — Unde qui vult hoc verum intelligere, quomodo simul stet libertas voluntatis creatae cum infallibilitate praedestinationis aeternae, resolvendo ab hoc ultimo procedat per illos septem gradus usque ad primum, quod primum principium perfectissime cognoscit omnia per se ipsum, quod est verum certissimum; ex quo cetera praedicta ratiocinando infallibiliter concluduntur.

Sicut autem divinae cognitionis certitudo simul stat cum contingentia rerum cognitarum, quia simul est simplicissima et perfectissima divina sapientia; sic unitas simul stat cum multiformitate rationum et idearum ex eadem causa. Quia enim perfectissima est, ideo distinctissime cognoscit universa et singula et illa omnia distinctissime et perfectissime repraesentat; et ideo singulorum dicitur habere rationes et ideas tanquam rerum similitudines perfectissime expressivas. — Quia vero simplicissima est, ideo omnes similitudines illae sunt unum in ipsa. Unde sicut Deus una virtute omnia producit ex tempore secundum omnimodam rerum integritatem, sic una veritate omnia exprimit sempiternaliter. Et sicut una est in Deo altissimo, omnipotente operatio activa secundum rem, dicuntur tamen plures rerum productiones ratione pluralitatis productorum; sic una est veritas unius actus intelligentiae in Deo; dicuntur tamen plures similitudines, ideae et rationes ratione pluralitatis ideatorum vel existentium, vel futurorum, vel possibilium. Hae autem rationes vel ideae, licet sint una veritas et lux et essentia, non tamen dicuntur esse una ratio vel idea. Ratio enim vel idea dicitur ut ad alterum secundum rationem intelligendi. Nominat enim similitudinem cogniti, quae realiter tenet se ex parte Dei, licet secundum rationem intelligendi dicere videatur aliquid ex parte ideati.

Si autem huius simile in creatura requiratur, dicendum, quod hoc est illius exemplaris proprium; quia, sicut dictum est, simul est simplex et infinitum et perfectissimum, quo praeintellecto, cetera consequenter innotescunt. Quia enim exemplar illud est simplicissimum et perfectissimum, ideo actus purus; quia vero infinitum et immensum, ideo extra omne genus. Et hinc est, quod existens unum, potest esse similitudo expressiva multorum.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

De voluntate autem Dei haec tenenda sunt, quod ipsa sic est recta, ut nullo modo possit obliquari; sic est efficax, ut nullo modo possit impediri; sic est una, ut tamen multiformiter habeat significari.

Significatur enim divina voluntas, quae est voluntas beneplaciti, per voluntatem signi secundum quinque differentias signorum, quae sunt praeceptio, prohibitio, consilium, impletio et permissio; secundum quae disponuntur a voluntate beneplaciti quaecumque in universo fiunt. « Est enim voluntas Dei prima et summa causa omnium specierum ac motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut iubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum ».

Et quia ista voluntas, ratione regulata, dicitur providentia; hinc est, quod omnia, quae in universo fiunt, aguntur et reguntur divina providentia, quae per omnia est irreprehensibilis, quia nihil nisi iuste praecipit, prohibet, vel consulit; nihil agit nisi bene, nihil permittit iniuste.

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est. Primum principium, cum sit summe nobile, et voluntatem habet et nobili modo habet. Cum igitur voluntas de se dicat illud, secundum quod in agentibus a proposito attenditur regula rectitudinis et efficacia operationis; necesse est, quod voluntas in Deo sit rectissima et efficacissima: ideo rectissima, quia idem est in Deo voluntas et veritas; ideo efficacissima, quia idem prorsus in Deo est voluntas et virtus sive potestas. — Et quia non potest divina voluntas carere veritate, ideo non tantum est recta, verum etiam regula rectitudinis. Quia vero nullo modo potest carere virtute, ideo non tantum est efficax, verum etiam fons et origo totius efficaciae; ita ut nihil sine illa possit effici, nihil contra illam possit fieri, nihil etiam sit, a quo valeat impediri.

Et quia rectissima est, nullus potest esse rectus, nisi conformetur ei; nullus autem potest ei conformari, nisi voluntas illa innotescat sibi: oportuit ergo, voluntatem divinam ut regulam rectitudinis notificari nobis. Rectitudo autem quaedam est necessitatis, et haec est in faciendo bonum necessarium et declinando malum; quaedam est perfectionis, et haec est in supererogando ultra debitum; et secundum hoc innotescit nobis per triplex signum, scilicet praeceptionem, prohibitionem et consilium; quod quidem significat divinum beneplacitum acceptare tanquam iustum; quod fit secundum divinum praeceptum, quod declinatur secundum divinam prohibitionem et adimpletur secundum divinum consilium. Signa vero haec infallibilia signa sunt divinae voluntatis, ut est regula rectitudinis.

Rursus, quia efficacissima est, nullo modo potest aliquis aliquid efficere, nisi ipsa operante et coefficiente; nullus deficere vel peccare potest, nisi ipsa iuste deserente. Et secundum hoc duo sunt eius signa, scilicet impletio, quod est signum voluntatis ut efficientis; et permissio, quod est signum voluntatis iuste deserentis. Iuste autem deserit, quia iustum est, ut sic administret res, quas condidit, ut non infringat leges, quas indidit; et sic cooperetur « rebus, quas creavit, ut eas agere proprios motus sinat »: et ideo, si liberum arbitrium ad utrumque vertibile de lege naturae in malum dimittat cadere, hoc non permittit nisi iuste.

Rursus, si per gratiam praeveniat et sustentet, nulli iniuriam facit; ideo non agit iniuste nec omnino iuste secundum exigentiam meritorum, quia merita ad hoc non sufficiunt; sed gratis et misericorditer et quodam modo iuste, quantum est ex condecentia bonitatis suae. Cum ergo damnat et reprobat, operatur secundum iustitiam; quando vero praedestinat, secundum gratiam et misericordiam, quae non excludit iustitiam. Quia ergo omnes, secundum quod de massa perditionis erant, debebant damnari; ideo plures reprobantur quam eligantur, ut ostendatur, quod salvatio est secundum gratiam specialem, sed damnatio secundum iustitiam communem. Nullus ergo potest conqueri de divina voluntate, quia omnia agit rectissime, immo in omnibus debemus gratias agere et honorificare regimen divinae providentiae. — Si quis autem quaerat, quare magis uni peccatori munus gratiae largiatur quam alteri, hic oportet silentium imponere humanae loquacitati et exclamare cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis eius consiliarius fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

Caput X: De productione mundi totalis.

His summatim praeintellectis de Trinitate Dei, dicenda sunt aliqua de creatura mundi. Circa quam haec tenenda sunt in summa: videlicet quod universitas machinae mundialis producta est in esse ex tempore et de nihilo ab uno principio primo, solo et summo; cuius potentia, licet sit immensa, disposuit tamen omnia in certo pondere, numero et mensura. — Haec generaliter intelligenda sunt circa rerum productionem, ex quibus veritas colligitur, et error repudiatur. Per hoc enim, quod dicitur ex tempore, excluditur error ponentium mundum aeternum. Per hoc, quod dicitur de nihilo, excluditur error ponentium aeternitatem circa principium materiale. Per hoc, quod dicitur ab uno principio, excluditur error Manichaeorum ponentium pluralitatem principiorum. Per hoc, quod dicitur solo et summo, excluditur error ponentium, Deum produxisse inferiores creaturas per ministerium intelligentiarum. Per hoc autem, quod additur in certo pondere, numero et mensura, ostenditur, quod creatura est effectus Trinitatis creantis sub triplici genere causalitatis: efficientis, a quo est in creatura unitas, modus et mensura; exemplaris, a quo est in creatura veritas, species et numerus; finalis, a quo est in creatura bonitas, ordo et pondus. Quae quidem reperiuntur in omnibus creaturis tanquam vestigium Creatoris, sive corporalibus, sive spiritualibus, sive ex utrisque compositis.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia ad hoc, quod sit ordo perfectus et status in rebus, necesse est, quod omnia reducantur ad unum principium, quod quidem sit primum, ut det ceteris statum; et perfectissimum, ut det ceteris omnibus complementum. Quoniam igitur primum principium, in quo est status, non potest esse nisi unum solum; si mundum producit, cum non possit ipsum producere de se ipso, necesse est, quod producat ex nihilo. Et quia productio ex nihilo ponit esse post non-esse ex parte producti, et immensitatem in virtute producente ex parte principii, cum hoc sit solius Dei; necesse est, quod creatura mundi sit producta ex tempore ab ipsa virtute immensa, agente per se et immediate.

Rursus, quoniam principium perfectissimum, a quo manat perfectio universorum, necesse est agere a se et secundum se et propter se — quia nullo in agendo indiget extra se — necesse est, quod habeat respectu cuiuslibet creaturae intentionem triplicis causae, scilicet efficientis, exemplaris et finalis; necesse est etiam, omnem creaturam secundum hanc triplicem habitudinem comparari ad causam primam. Omnis enim creatura constituitur in esse ab efficiente, conformatur ad exemplar et ordinatur ad finem; ac per hoc est una, vera, bona; modificata, speciosa, ordinata; mensurata, discreta et ponderata; est enim pondus inclinatio ordinativa. — Et haec quidem generaliter dicta sunt de omni creatura, sive corporea, sive incorporea, sive ex utrisque composita, sicut est natura humana.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Natura vero corporea nobis consideranda est quantum ad fieri, quantum ad esse et quantum ad operari.

De natura vero corporea quantum ad fieri haec specialiter tenenda sunt, quod sex diebus sit in esse producta, ita quod in principio, ante omnem diem creavit Deus caelum et terram. — Prima vero die formata est lux; secunda firmamentum factum est in medio aquarum; tertia die separatae sunt aquae a terra et congregatae in locum unum; quarta vero die caelum ornatum est luminaribus; quinta, aer et aqua volatilibus et piscibus; sexta die, terra animalibus et hominibus; septima die requievit Deus, non a labore nec ab opere, cum usque nunc operetur, sed a novarum specierum conditione; quia omnia fecerat vel in simili, sicut illa quae propagantur, vel in seminali ratione, sicut illa quae aliis modis introducuntur in esse.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est. Quia enim res manant a primo principio et perfectissimo; tale autem est omnipotentissimum, sapientissimum et benevolentissimum: ideo oportuit, quod sic producerentur in esse, ut in earum productione reluceret triplex nobilitas praedicta et excellentia. Et ideo triformis fuit operatio divina ad mundanam machinam producendam, scilicet creatio, quae appropriate respondet omnipotentiae; distinctio, quae respondet sapientiae, et ornatus, qui respondet bonitati largissimae.

Et quoniam creatio est de nihilo, ideo fuit in principio, ante omnem diem, tanquam omnium rerum et temporum fundamentum.

Rursus, quia distinctio corporum mundi attenditur secundum triplicem modum, ideo facta fuit per triduum. Est enim distinctio naturae luminosae a perspicua et opaca, et haec facta est in prima die in divisione lucis a tenebris; et est distinctio naturae perspicuae a perspicua, et haec facta est secunda die in divisione aquarum ab aquis; et est distinctio naturae perspicuae ab opaca, et haec facta est tertia die in divisione aquarum a terris. In his autem implicite datur intelligi distinctio caelestium et elementarium, secundum quod post declarabitur. Sic igitur distinctio fieri debuit per triduum.

Et quia ornatus correspondet distinctioni, ideo similiter tribus diebus debuit consummari. Est enim ornatus naturae luminosae, et hic factus est quarta die in formatione stellarum, solis et lunae; et est ornatus naturae perspicuae, et hic factus est quinta die, in qua ex aquis facti sunt pisces et aves ad ornatum aquae et aeris; est et ornatus naturae opacae, scilicet terrae, et hic factus est sexta die, in qua factae sunt bestiae, facta sunt et reptilia, facta est etiam ad consummationem omnium natura humana.

Haec autem omnia, licet potuerit Deus facere in instanti, maluit tamen per successionem temporum, tum propter distinctam et claram repraesentationem potentiae, sapientiae et bonitatis; tum propter convenientem correspondentiam dierum sive temporum et operationum; tum etiam, ut sicut in prima mundi conditione fieri debebant seminaria operum fiendorum, sic fierent et praefigurationes temporum futurorum. — Unde in illis septem diebus quasi seminaliter praecessit distinctio omnium temporum, quae explicantur per decursum septem aetatum. Et hinc est, quod sex diebus operum additur septimus quietis; qui dies non scribitur habere vesperam, non quia non habuerit dies illa noctem succedentem; sed ad praefigurandam animarum quietem, quae nunquam habebit finem. — Si autem diceretur alio modo, quod omnia essent simul facta; tunc omnes hi septem dies referuntur ad angelicam considerationem. Verumtamen primus modus dicendi est magis Scripturae consonans et auctoritatibus Sanctorum, et qui praecesserunt, et etiam qui secuti sunt beatum Augustinum.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work